[IOHANNIS NEPLACHONIS CHRONICON] Incipit prologus. Alpha et . Hoc verbum habetur apocalipsis primo capitulo. A, a, a, domine deus: nescio loqui, quia puer sum, Jeremie Io, et VIIIo q. I. In scripturis. Ego inquam, sum puer in sapiencia cum intellectus obscuritate, puer experiencia cum memorie debilitate, puer sine eloquencia cum lingue balbucitate, puer sine subsistencia cum membrorum instabilitate, et ideo nescio loqui. Quapropter ad illum volo habere recursum, qui est fons misericordie et graciarum largitor, qui merito in principio cuiuslibet actus venit invocandus. Unde Isaie LVIIIo: Invocabis, et dominus exaudiet, et clamabis, et dicet: ecce assum. Et Joelis IIIo: Omnis, qui invocaverit nomen domini, salvus erit. Et habentur hec verba de penitencia d. Ia: Adhuc instant, post medium. Sed non sufficit ipsum invocare, nisi et omnia fiant in eius nomine. Unde apostolus ad Colocenses IIIo, et Ia ad Corintios Xo, et habentur XXVI q. Ia: Non liceat: Omnia quecunque facitis in verbo vel in opere, omnia in nomine domini facite. Ad quod bene facit de consecracione d. Ia: Omnis christianus, ubi sic dicitur: Ad ipsum prius confugiendum est, qui nostre curare possit anime passiones; ipsius enim adiutorio circumscripto eciam virtus corporalis cuipiam nequit inesse. Hoc ultimum patet XXIIIa q. Ia: Noli existimare circa principium. Et non mirum, quod omnia fiant in ipsius nomine, cum ipse sit fundamentum, sine quo nullius boni operis apparet edificium, ut patet ad Corintios IIIo et Ia q. Ia cum Paulus, de summa trinitate et fide catholica c. Io in principio in Clementinis. Hoc bene probat Hylarius libro VIIIo de Trinitate et habetur post eum de consecracione d. IIa in Christo pater. Nisi enim didicerimus ab eo, stulte atque inpie dicemus. Ad quod facit, quod scribit Augustinus libro de civitate dei et habentur XXVIa q. IIa qui sine, ubi sic dicitur: Qui sine salvatore vult salutem habere et sine vera sapiencia estimat se prudentem fieri posse, non sanus sed eger est, non prudens sed stultus, in egritudine assidua laborabit et in cecitate noxia stultus et demens permanebit. Illi igitur, qui est Alpha et , id est principium et finis, dico cum Augustino id, quod ipse scribit in libro de speculo ecclesie capitulo IIIo. Da, inquit, domine lucem in corde, da verbum in ore, da mentem celestem conscendere sedem, da fontem illustrare boni, da lucem in te repertam, conspicuos animi defigere visus. Et quoniam altera pars sumus celi, altera terre, defige terre nebulas et pondera mala atque tuo splendore illumina obscuram interioris hominis faciem. Siste vagas mentes per devia multa ruentes, subde carnem spiritui, appetitum racioni, corpus, animam atque me totum intus et extra tue per omnia coopta voluntati, ut universis suo ordine bene compositis te perfecte diligere, digne laudare merear corde et ore, omnique, qua valeo, virtute, ut tu, qui es Alpha et O omnium rerum, meam digneris illuminare intellectivam, meam digneris corroborare memorativam, meam digneris consolidare sustentativam, ut hanc presentem summulam cronice tam Romane quam Boemice ad satisfaciendum desiderio fratris Martini, yconomi monasterii et patrui mei, per me Neplachonem taliter, id est valde pueriliter recollectam, ipsius autem Martini patrui mei et Petri prepositi mei et Johannis de Burloh camerarii mei correccioni submissam, tamquam expertis et illis, qui plus quam ego in historiis et rumoribus delectantur, ut si aliqua sunt minus bene ordinata, inputetur tamquam illi, qui in talibus nunquam delectabatur nec cito delectabitur. Confisus de illius omnipotencia, qui res penitus desperatas et inpossibiles donare potest (c. de veteri iuramento et IV L. I ad finem I columpne), et qui omnium scienciarum est caput et auctor (XXXVIIa d. I) hinc eciam filius, qui omnium graciarum est mirabilis elargitor (XVI q. Ia) revertivum hoc opusculum agressus fui de sciencie mee modulo nichil presumens, sed tantummodo predicto patruo meo complacere volens, ipsum salvatorem invocans nec non matrem suam gloriosam et beatum Gregorium, doctorem eximium, ut ipse est Alpha et , unus in essencia et trinus in personis, a quo omnes legislatores pendere videntur, michi assit, ut hanc summulam [perficiam], in qua hunc ordinem tenere propono: Quia premisso dominice incarnacionis anno post hec, si quid de aliquo sancto inveniam, breviter tangam, secundo de romanis pontificibus, tercio de romanis imperatoribus, signando quot annis quilibet regnaverit, quarto et ultimo, si quid notabile occurret, superaddam. Ut igitur hoc, quod aggredior, decenter principiare ac eciam mediare valeamque feliciter consumare interventu regine celorum et sanctorum meorum, quos speciali devocione diligo, ac eciam omnium sanctorum et specialiter per benedicciones illius fratris hoc opus desiderantis michi prestare dignetur trinitas per secula benedicta, amen. Explicit prologus. Incipit brevis compilacio cronice tam Romane quam Bohemice. Anno ter MLXII ab inicio creacionis mundane secundum hebraicam veritatem, secundum vero LXX interpretes eorumque sectatores quinquies millesimo ducentesimo primo, a diluvio bis millesimo trecentesimo VIo, ab Abrahe nativitate bis millesimo quarto decimo, a Moyse et egressu filiorum Israel de Egipto millesimo quingentesimo nono, a Salomone et prima templi edificacione millesimo XXXIo, a secunda vero edificacione, que sub Dario facta est, quingentesimo XIXo, ab urbis autem condicione septingentesimo LIo, olympiadis centesime nonagesime quarte anno IIIo, mortuo Julio, primo Romanorum imperatore, qui imperio prefuit annis tribus, cui Octavianus primus Augustus Cesar successit, qui regnavit annis LVII, sed anno XLIIo imperii Octaviani Cesaris Augusti, quando firmissimam pacem ordinacione dei Cesar Augustus composuit, nascitur in Bethleem Juda dominus noster Ihesus Christus, verus deus et homo, cui pax ista famulabatur et cui per angelos decantatum fuit: Gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Anno dominice incarnacionis IIo Augustus amiciciam cum Partis fecit. A. domini III Herodes occidit infantes. A. d. XV Octavianus Augustus moritur et eodem anno Tiberius primus sibi successit et regnavit annis XXIII. A. d. XXX dominus noster Ihesus Christus discipulos elegit et ewangelicis imbuit sacramentis, et Johannes cepit baptisare populum. A. d. XXXI Johannes Baptista decollatur. A. d. XXXI discipuli Christi ewangelicis Christi instructi documentis verbum fidei per civitates Judee ipso mittente predicaverunt. A. d. XXXIII dominus noster Ihesus Christus passus est in cruce et resurrexit a mortuis ascenditque in celum. In cuius passione multa contigerunt miracula. A. d. XXXIIII Jacobus, frater domini, Jerosolimis ordinatur episcopus ab apostolis seditque annos XXX. A. d. XXXIX Tiberius moritur, cui Caius primus successit, qui regnavit IIII annis. A. d. XLI Pilatus multis calamitatibus a Caio oppressus semet ipsum interfecit. A. d. XLII Matheus ewangelium scripsit hebraice. A. d. XLIII Claudius imperium est adeptus regnavitque annis XIII, menses (sic) VIII, diebus XXVIII. A. d. XLIIII duodecim apostoli in totum orbem divisi sunt unde Petrus fundata primum Antiochena ecclesia Romam se transtulit. A. d. XLV b. Petrus apostolus obtinuit sacerdotalem cathedram in Roma, cui presedit annis XXV, mensibus VII, diebus VIII usque ad XIIII Neronis imperatoris. A. d. L fames maxima Rome fuit et Paulus apud Athenas aram ignoto deo superscriptam reperit. A. d. LI Claudius Judeos expulit ex urbe Roma. A. d. LIIII Symon magus auctor symoniace heresis extitit. A. d. LV Nero Claudio successit et regnavit annis XIIII. A. d. LIX Paulus apostolus a Festo vinctus Romam mittitur. A. d. LXIII Jacobus, frater domini, lapidatus est a Judeis. A. d. LXIIII Marcus ewangelista passus est Alexandrie. A. d. LXVII sancti Geruasius et Prothasius Mediolani et Processus et Martinianus Rome martirisantur. A. d. LXIX Neroni successit Galba et regnavit annis VI. A. d. LXX Petrus apostolus peracto predicacionis sue tempore iterum veniens Romam defuncto Cleto, discipulo suo, cathedram Clementi Romanam tradidit, dans ei successoribusque suis potestatem ligandi solvendique sicut ipse a domino accepit. Et eodem anno ipse Petrus iubente Nerone crucifixus est, Paulus vero decollatus; Nero vero post interfeccionem apostolorum se ipsum interfecit. A. d. LXXI Linus Tuscus sedit annis XI, mensibus tribus, diebus XIII. A. d. LXXII Vespesianus imperator VII efficitur et regnavit annis IX. A. d. LXXIII Jerusalem a Tito capitur, ut Josephus scribit undecies centena millia fame periisse totidemque gladio et centum milia captivorum publice venumdata. A. d. LXXVIII tres civitates Cypri terre motu perierunt. A. d. LXXIX pestilencia Rome tanta facta est, ut infra non multos dies decem milia hominum morerentur. A. d. LXXX Vespesianus profluvio ventris moritur. A. d. LXXXI Titus VIIIus ab Augusto imperium suscepit et duobus annis et duobus mensibus regnavit. A. d. LXXXII repentinum incendium Rome per triduum fuit. A. d. LXXXIII Domicianus, frater Titi iunior, IXus ab Augusto regnare cepit et XV annis ac mensibus VI regnavit. A. d. LXXXIV sanctus Ap[p]ol[l]inaris Rauenne martirisatur. A. d. LXXXIX Anacletus sedit annis XII, mensibus X passusque est sub Traiano VIo kalendas Maii. A. d. XCVI Dionisius Areopagita aput Parisium cum Rustico et Eleutherio sub Sysinio prefecto decollatus est. A. d. XCVIII Domicianus interfectus est. A. d. XCIX Nerua Xus ab Augusto regnavit anno uno, menses (sic) IVor, diebus VIIIo. Et eodem anno sanctus Johannes apostolus ab exilio Ephesum rediens et ecclesiam turbatam inveniens per hortatum fratrum ewangelium scripsit; quo fidem rectam confirmavit. A. d. C Ulpius Trayanus XIus imperator regnavit annis XIX, men. VI, dies XV. Et hoc anno Johannes apostolus et ewangelista aput Efesum obdormivit etatis sue anno XCIXo. A. d. CIV Euaristus papa IVus sedit annis VIII. A. d. CXI Alexander papa Vus sedit annis X et cum Euencio et Theodoro martirisantur. A. d. CXIX Elius Adrianus XIIus imperator regnavit annis XXI. A. d. CXXI Alexander papa passus est, cui Syxtus papa successit et sedit annis IX. A. d. CXXX Thelesforus papa VIIus sedit annis decem. Hic constituit tres missas in Nativitate domini celebrari et tempore sacrificii gloria in excelsis deo cantari. A. d. CXL Antonius XIIIus imperator regnavit annis XXII et mensibus III. Et hoc anno Yginus papa VIIIus ordinatus est et sedit annis IVor. A. d. CXLIV Pius papa IXus sedit annis XV. A. d. CLIX Anicetus papa Xus sedit annis X. Hic constituit, ut clerus comam non nutriat. A. d. CLXII Marcus Aurelius Antonius Uerus XIVus imperator regnavit annis XIX. A. d. CLXIX Sother Campanus papa XIus sedit annis IX, mensibus III, diebus XXI. A. d. CLXXVIII Eleutherius papa XIIus sedit annis XXI, mensibus VI, diebus VIII. Ad hunc Lucius, rex Britannie, litteras misit, rogans, ut baptisaretur, quod impetravit. A. d. CLXXXI Lucius Aurelius, filius Marci Antonii Ueri, XVus imperator regnavit annis XII, men. VIII. A. d. CXCI Victor Africus papa XIII sedit annis X, mensibus II, diebus X. A. d. CXCIII Aurelius imperator strangulatur. A. d. CXCIV Helius Pertinax XVIus imperator regnavit menses VI. A. d. CLXXXXV Seuerus Africus XVIIus imperator regnavit annis XVII, menses III. A. d. CC Seuerus Parthos et Arabes superavit. A. d. CCIII Seuerinus papa XIV sedit annis XVIII. A. d. CCVII Perpetua et Felicitas bestiis deputantur Carthagin. A. d. CCXII Seuerus moritur in Britannia. A. d. CCXIII Marcus Antonius Caracalla XVIII imperator regnavit annis VI, men. II. A. d. CCXX Opilius Macrinus, qui prefectus erat pretorii, XIXus imperator regnavit anno uno et men. II. A. d. CCXX primo Marcus Aurelius Antonius, qui putabatur filius Antonii Caracalle ex consobrina sua occulte stuprata, XXus imperator regnavit annis IV. Et hoc anno Calixtus papa XV ordinatus sedit annis V. A. d. CCXXV Aurelius Seuerus Alexander ignobilis fortune XXI imperator regnavit annis XIII. A. d. CCXXVI Vrbanus papa XVI efficitur sedensque annis VIII multos convertit ad fidem. A. d. CCXXIX sancti Vrbanus papa, Tiburcius et Valerianus et beata Cecilia Rome martirisantur. A. d. CCXXXIV Poncianus papa XVII sedit annis V, mensibus duobus, diebus duobus. A. d. CCXXXVII Alexander occiditur Maguncie. A. d. CCXXXVIII Julius Maximinus genere Thrax, ordine miles XXII imperator regnavit annis III. A. d. CCXXXIX Maximinus persecucionem sextam movit in christianos, in qua cum Poncianus papa occubuisset, Antheros Grecus ei successit XVIII, sed post mensem unum et dies XXX et ipse passus est III Nonas Januarii. A. d. CCXL Fabianus Romanus papa XIX sedit annis XIII, passusque est sub Decio XIII kalendas Februarii, et Maximinus imperator interficitur. A. d. CCXLI Gordianus Romanus XXIII imperator regnavit annis VI. A. d. CCXLVI Gordianus imperator interficitur. Et isti omnes imperatores fuerunt pagani. A. d. CCXLVII Philippus Romanus XXIIII imperator, sed primus inter eos christianus regnavit annis VII. A. d. CCLIV Decius de Pannonia XXV imperator regnavit II annis cum dimidio. Huius tempore Fabianus papa martirisatus est, cui Cornelius Romanus XX succedens sedit annum et menses VII. Hic exercetur VII persecucio. A. d. CCLV Cornelius papa martirisatur, cui Sixtus Grecus XXI papa successit seditque menses X. A. d. CCLVI Sixtus papa cum Laurencio archidiacono et Felicissimo et Agapito dyaconibus, Tiburcio Romano, Ypolito cum tota familia sua et XLVII militibus Rome martirisatur. Quorum omnium Rome sepulcra visitavi. Passi sunt eciam hoc anno Polocromius episcopus cum multis, Abdon et Sennes, Olympiades et Maximus et beata Agatha. A. d. CCLVII Gallus, Volusianus XXVI imperator regnavit annis duobus, mensibus III. A. d. CCLVIII Dionysius papa XXII migravit XI Kalendas Januarii. Hic presbyteris ecclesias distribuit et sedit annis duobus, mensibus VI, diebus XI. Et eodem anno Lucius Romanus XXIII sedit menses VIII. A. d. CCLIX Licinius Valerianus et Galienus XXVII regnaverunt simul annos VI. Galienus vero solus IX, qni faciunt annos XV et horum tempore exercetur octava persecucio in christianos. A. d. CCLX Stephanus Romanus sedit annis III, mensibus II, diebus XV. A. d. CCLXII Sancti Ciprianus Carthaginensis, Prothus et Jacinctus, Eugenia et alii multi martirisantur. A. d. CCLXVI. Hic christianis pax redditur. A. d. CCLXXII Dionysius papa, Felix papa, Marius et Martha et alii multi martirisantur. A. d. CCLXXIV Claudius XXVIII imperator regnavit annum unum, menses IX. A. d. CCLXXVI Aurelianus Romanus XXIX imperator regnavit annis V, menses VI. Hic exercetur IXua persecucio in chriatianos. A. d. CCLXXX Aurelianus imperator occiditur. A. d. CCLXXXI Tacitus Romanus XXXus imperator regnavit mensibus VII, diebus III. A. d. CCLXXXII Probus imperator de Persia regnavit annis VI, menses IV et primo anno Probi Felix papa ordinatus sedit annos V. Hic constituit missas celebrari super memorias martirum. A. d. CCLXXXV Florianus Romanus regnavit annis II, diebus XX. A. d. CCLXXXVIIo Euticianus Tuscus sedit annis VIIIo, mensibus X. diebus III. A. d. CCLXXXVIII Clauus Romanus regnavit annis duobus. A. d. CCLXXXIX Gaius Dalmantinus sedit annis XI, mensibus IV, diebus IX. A. d. CCXC Dioclecianus Dalmantinus et Maximianus regnaverunt annis XX, diebus XX, quorum tempore publica undique persecucione Dioclecianus in oriente, Maximianus in occidente ecclesias subverterunt, libros divinos succenderunt et christianos decima post Neronem persecucione afflixerunt, ita ut infra unum mensem XVII milia martirum invenirentur interfecti. Horum eciam tempore martirisati sunt Gaius papa, Marcellinus papa, Vitus, Modestus cum Crescencia, Affra quoque cum sodalibus suis, Pancracius, Felix, Adauctus, Cyriacus cum sociis suis, Panthaleon, Mauricius cum sociis suis, Gereon cum sociis suis et alii, quorum non est numerus. A. d. CCCIII Marcellinus papa sedit annis IV. A. d. CCCVII Marcellus papa sedit anno uno, mensibus VIII. A. d. CCCVIII sancta Katherina virgo martirisatur et in monte Synay per angelos sepelitur. A. d. CCCIX martirisato Marcello successit Eusebius papa, quo post menses VIII passo successit Melchiades et sedit annis IV. A. d. CCCX Constancius et Galerius augusti creati sunt et diviserunt Romanum imperium, ut Constancius Ytaliam, Galliam Affricamque, Galerius Illiricum, Asyam et Orientem obtineret. A. d. CCCXI Constantinus, filius Constancii ex Helena concubina, mortuo patre creatus imperator regnavit annos XXX, menses X. Hunc Constantinum Siluester papa a lepra mundavit ipsumque de sacro fonte levavit. Et hic imperator ecclesiam Romanam multis bonis dotavit ac insigniis decoravit cedens pape Siluestro de urbe Romana seque transferens in civitatem Constantinopolitanam. A. d. CCCXIV Siluester papa, qui Constantinum baptisavit et a lepra mundavit, sedit annis XXII, mensibus X. A. d. CCCXXVII concilium trecentorum episcoporum congregatur in Nycea. A. d. CCCXXVIII crux Domini ab Helena invenitur sub Siluestro papa, quamvis alii libri dicant sub Eusebio papa, qui fuit tempore Constancii imperatoris. A. d. CCCXXXVIII Marcus Romanus papa sedit mensibus VIII. A. d. CCCXXXIX Julius papa sedit annis XVI. Eodem eciam anno sanctus Nicolaus episcopus claruit. A. d. CCCXL Constantinus imperator in suburbana villa Nycomedie die XI Kalendas Januarii moritur anno vite sue LXVI, imperii XXXIo sepultusque est Bisancio in basilica apostolorum Petri et Pauli. A. d. CCCXLI Constantinus filius Constantini regnavit annis XX. A. d. CCCLV Liberius Romanus sedit annis XVII, mensibus VI, diebus III. A. d. CCCLIX Antonius abbas obiit anno etatis sue CVo. A. d. CCCLX ossa Andree apostoli et Luce ewangeliste et Timothei Constantinopolim allata sunt. A. d. CCCLXI Paulinus Treuerorum episcopus, in exilio obiit. A. d. CCCLXIV Claudius Julianus Apostata regnavit annis II et mensibus VIII et huius tempore martirisantur Johannes et Paulus et Gallicanus. A. d. CCCLXV ossa Johannis Baptiste per paganos cremata et dispersa sed per monachos recollecta missa sunt in Alexandriam. A. d. CCCLXVI Jouinianus Romanus regnavit mensibus VIII. A. d. CCCLXVII Valentinianus de Panonia regnavit annis XI. A. d. CCCLXIX Felix Romanus sedit anno uno, diebus II. A. d. CCCLXX Damasus Hispanus sedit annis XVIII, mensibus II, diebus X. Hic constituit, ut psalmi die noctuque legerentur in ecclesia. A. d. CCCLXXVo Martinus Turonis ordinatur episcopus. A. d. CCCLXXVIII Valens Romanus regnavit annis IV. A. d. CCCLXXXI claruerunt preclara Christi luminaria. Damasus papa Rome, Jeronimus Bethleem, Ambrosius Mediolano, Martinus Turonis, Seruacius et Severinus Colonie. A. d. CCCLXXXII Gracianus Romanus regnavit annis VI. A. d. CCCLXXXIV synodus L episcoporum adversus Macedonium congregatur. A. d. CCCLXXXVI Theodosius Romanus regnavit annis XI. A. d. CCCXCI Augustinus ad fidem conversus a beato Ambrosio baptisatur. Quo baptisato ymnum Te deum laudamus composuerunt Ambrosio incipiente Te deum laudamus, Augustino autem ultimum versum concludente, scilicet: In te domine speravi etc. alternatim totum ymnum composuerunt. A. d. CCCXCVII Honorius et Archadyus regnaverunt annis XXIII. A. d. CCCXCVIII Augustinus Ypone ordinatur episcopus. A. d. CCCXCIX Johannes heremita obiit. Ab hoc loco causa brevitatis obmissis aliquibus annis domini signabo solummodo, quot annis quilibet Romanorum pontificum sancte Romane ecclesie presederit et quot annis quilibet Romanorum imperatorum regnaverit et quoto anno domini; de aliquibus eciam sanctis, quo tempore mortui fuerint et quoto anno domini breviter tangam. A. d. CCCC sanctus Martinus obiit vite sue anno LXXX, episcopatus vero XXVI.A. d. CCCCI Sanctus Ambrosius obiit. A. d. CCCCVII lnnocencius AIbanensis papa sedit annis XV, mensibus II, diebus IX. A. d. CCCCX Theodosius et Honorius regnaverunt annis XV. A. d. CCCCXI corpora Abacuk et Michee prophetarum revelantur. A. d. CCCCXV Theodosius et Valentinianus regnaverunt annis XXVII. A. d. CCCCXX Alricus, rex Gothorum, Romam invasit et multa mala in ecclesia dei fecit et hac occasione beatus Augustinus scripsit libros de civitate dei. A. d. CCCCXX Sozimus Grecus sedit annis II, mensibus VIII, diebus XXV. A. d. CCCCXXIII sanctus Jeronimus obiit vite sue anno CVI. A. d. CCCCXXV Bonifacius Romanus sedit annis III, mensibus VIII, diebus VIIII. A. d. CCCCXXVI Celestinus papa ordinatus. Hic constituit "Sanctus" in missa cantari. A. d. CCCCXXXVI Cassianus collaciones patrum scripsit. A. d. CCCCXXXIV Sixtus Romanus sedit annis VIII, mensibus II, diebus IX. A. d. CCCCXXXIX Leo Tuscus sedit annis XXI, mensibus III, diebus XXVII. A. d. CCCCXL Wandali Affricam vastant, Yponem obsident et beatus Augustinus obdormivit in domino. A. d. CCCCXLV Hilarius Sardius sedit annis VI, mensibus III, diebus X. A. d. CCCCLII Gracianus et Valens regnaverunt annis VII, diebus II. A. d. CCCCLV synodus quarta congregatur contra Euthycen DCXXX episcoporum in Calcedone. Et eodem anno VII dormientes revelantur completis a dormicione eorum CC annis et non CCCLXXV, sicut passio eorum dicit. A. d. CCCCLVIII Leo Romanus regnavit annis XVII, diebus II. A. d. CCCCLXXVI Simplicius Tiburtinus sedit annis XV, mense uno, diebus V. A. d. CCCCLXXVII Zeno Romanus regnavit annis XVII, diebus V. A. d. CCCCLXXXVI Felix Romanus sedit annis VIII, mensibus XI, diebus XVII. A. d. CCCCXCIV Gelasius Affricus sedit annis IV, mensibus VIII, diebus XXVI. A. d. CCCCXCVIII Anastasius Romanus sedit annis II, mensibus XI, diebus IX. A. d. D Anastasius Romanus regnavit annis XXVII. A. d. DI Symachus papa sedit annis XV, mensibus VII, diebus XXVIII. A. d. DVII sub wandalica persecucione martirisantur Eugenius Cartaginensis, Marcianus, Vrbanus, Crescens, Felix, Vitulanus, Florencianus episcopi, Liberatus abbas, Bonifacius dyaconus, Seruus et Rusticus subdiaconi, Rogatus et Septimus monachi et Maximus puer et alii infiniti. A. d. DXVI Hormisda papa sedit annis IX diebus XVII. A. d. DXVIII Justinus Romanus regnavit annis VIII. A. d. DXXV Johannes Tuscus sedit annis II, mensibus IX, diebus XVI. A. d. DXXVI Justinianus Romanus regnavit annis XXVIII; et hoc eodem anno sanctus Benedictus abbas floruit, a quo ordo nigrorum monachorum sumpsit principium. Quibus eciam regulam, qualiter viverent, editam per spiritum sanctum compilavit, quam postmodum beatus Gregorius papa approbavit ac ordinem confirmavit. A. d. DXXVIII Felix Sabianus sedit annis IV, mensibus II, diebus XVII. A. d. DXXXII Bonifacius Romanus sedit annis II, diebus XVI. A. d. DXXXIV Johannes papa sedit annis III, mensibus VIII, diebus VI. A. d. DXXXVI Agapitus Romanus sedit annis XI, diebus VIII. A. d. DL Siluerius papa Campanus sedit mensibus IX, diebus XI. A. d. DLI Vigilius Romanus sedit annis XVII, mensibus VI, diebus V. A. d. DLII obiit sanctus dei confessor et abbass Benedictus. A. d. DLVIII Pelagius papa Romanus sedit mensibus IV, diebus XVIII. A. d. DLXII Johannes papa Romanus sedit annis XII, mensibus XI, diebus XVII. A. d. DLXV Justinus iunior regnavit annis XI. A. d. DLXXIV Benedictus Romanus sedit annis IV, mense I, diebus XVIII. A. d. DLXXV Tiberius Romanus regnavit annis VII. A. d. DLXXX Pelagius Romanus sedit annis X, diebus X. A. d. DLXXXIII Mauricius Capadocus regnavit annis XX. A. d. DXCI Sanctus Gregorius papa; postquam presedit cathedre annis XIII, mensibus VI, dies X migravit ad Christum. Hic letanias instituit et pestilenciam per suas processiones amovit, quas Rome faciebat, et antiphonam Regina celi per angelos decantari audivit et in eadem antiphona conclusionem fecit addendo illud, scilicet Ora pro nobis deum. A. d. DC Focas Romanus regnavit annis VIII. A. d. DCIII Fabianus Romanus sedit annis II, mensibus V, diebus IX. A. d. DCVI Bonifacius papa sedit mensibus VIII. A. d. DCIX Bonifacius Valerianus sedit annis VI, mensibus VI, diebus II. A. d. DCXI Eraclius regnavit annis XXVI. A. d. DCXIII Deodatus papa sedit annis III, diebus XX. A. d. DCXVI Bonifacius Campanus sedit annis V, diebus XIII. A. d. DCXXII Honorius Campanus sedit annis XII, mensibus XI, diebus XVII. A. d. DCXXX Constantinus filius Eraclii, regnavit menses IV. A. d. DCXXXIII Seuerinus Romanus sedit anno uno, diebus II. A. d. DCXXXVI Johannes Dalmantinus sedit anno uno, mensibus IX, diebus XVIII. A. d. DCXLI Teodorus Grecus sedit annis VI, mensibus V, diebus VIII. A. d. DCXLIII Constans, filius Constantini, nepos Eraclii, regnavit annis XXVIII. A. d. DCXLVII Martinus papa sedit annis VI, mensibus II, diebus XXVI. A. d. DCLII Eugenius papa sedit annis II, mensibus VIII, diebus XXVIII. A. d. DCLVI Vitalianus papa sedit annis IX, mensibus VI. A. d. DCLXI Deodatus papa sedit annis IV, mensibus II, diebus V. A. d. DCLXX Constantinus, filius Constantis, regnavit annis XVII. A. d. DCLXXV Dompnus papa sedit annis III, mensibus V, diebus X. A. d. DCLXXIX Bonifacius papa sedit annis IV mensibus II, diebus VII. A. d. DCLXXX Agato papa sedit annis IX, mensibus VI, diebus III. A. d. DCLXXXI Leo papa sedit mensibus X, diebus XVII. A. d. DCLXXXIV Benedictus papa sedit mensibus X, diebus XII. A. d. DCLXXXV Johannes papa sedit anno, diebus X. A. d. DCLXXXVI Justinianus regnavit annis X. A. d. DCIXXXVIII Zeno papa sedit annis II, diebus II. A. d. DCLXXXIX Sergius Syrus sedit annis IX, mensibus VIII, diebus XIII. A. d. DCXC Leo papa sedit annis II, diebus XI. A. d. DCXCVII Leo, qui et Leoncius, regnavit annis III, diebus IV. A. d. DCC Tiberius reguavit annis septem. A. d. DCCI Johannes Grecus sedit annis III, mensibus II, diebus XXIII. Et eodem anno transferuntur in Franciam corpora sancti Benedicti abbatis et sororis eius beate Scolastice. A. d. DCCIV Johannes Romanus sedit annis II, mensibus VII, diebus XVII. A. d. DCCVI Justinianus regnavit annis VII. A. d. DCCVII Sizinnius papa sedit XX diebus. A. d. DCCVIII Constantinus Syrus sedit annis VII, diebus XV. A. d. DCCXI Philippicus regnavit anno I, mensibus VI. A. d. DCCXIV Anastasius regnavit annis III. A. d. DCCXV Gregorius Syrus sedit annis XVII, mensibus VII, diebus II. A. d. DCCXVII Theodosius regnavit anno uno, diebus IV. A. d. DCCXVIII Leo et Constantinus regnaverunt annis XXV. A. d. DCCXXXI Gregorius Romanus sedit annis X, mensibus VIII, diebus XXIII. A. d. DCCXLII Constantinus regnavit annis XXXV. A. d. CCXLIII Zacharias Grecus sedit annis X, mensibus II, diebus XVI. A. d. DCCLII Stephanus Romanus sedit annis V, diebus XXVII. A. d. DCCLVII Paulus Romanus sedit annis X, mense uno, diebus II. A. d. DCCLX sanctus Othmarus abbas in insula relegatus migravit ad dominum. A. d. DCCLXVII Constantinus Romanus sedit anno I, diebus III. A. d. DCCLXIX Stephanus Siculus sedit annis III, mensibus V. A. d. DCCLXX corpus sancti Othmari abbatis post X annos incorruptum repertum in monasterio sancti Galli in Sweuia sepelitur. A. d. DCCLXXIII Adrianus papa sedit annis XXIII, mensibus X, diebus XVIII. A. d. DCCIXXVII Leo Romanus regnavit annis V. A. d. DCCLXXXI Constantinus, filius Leonis, regnavit annis X. A. d. DCCXCI Niceforus regnavit annis IX. A. d. DCCXCVI Leo papa sedit annis XX. Hic Karolum Magnum fecit imperatorem. A. d. DCCXCIX Leo papa Romanus Romanis excecatus est et coram imperatore Karolo assumpto ewangelii textu ambonem ascendit et de obiectis criminibus se expurgavit et pro maiori ipsius innocencia miraculose oculi fuerunt sibi restituti. A. d. DCCC Michael regnavit annis duobus. A. d. DCCCII Karolus Magnus Gallicus prefectus per Leonem papam regnavit annis XLVI. Hic Karolus Magnus basilicam Aquisgrani in honore beate Virginis construxit ipsamque multis bonis dotavit et multis clenodiis ornavit, in qua omnes imperatores et imperatrices prima corona coronantur, in Mediolano autem secunda, Rome autem tercia; et in hac eadem basilica sepultus requiescit. A. d. DCCCXIV Karolus imperator dum Aquisgrani hyemaret, febre et pleurisi lateris dolore tactus V kalendas Februarii rebus humanis decessit anno etatis sue LXXI, regni autem XLVI, subacte vero Ytalie XLIII, ex quo vero imperator et augustus appellatus est anno XIV. A. d. DCCCXV Ludwicus et Lotharius Gallici regnaverunt annis XXV. Et horum tempore sol et luna bis defecerunt; sol VII Idus Januarii et pridie kalendas Decembris, luna XI kalendas Julii et XVIII kalendas Januarii. A. d. DCCCXVI Stephanus papa sedit annis III. mensibus VII. A. d. DCCCXVII Pascalis papa sedit annis VII, diebus XVII. A. d. DCCCXXIV Eugenius papa sedit annis III. A. d. DCCCXXIIII Valentinus papa sedit vix uno mense. A. d. DCCCXXVIII Gregorius papa sedit annis III, diebus II. A. d. DCCCXLIIII Sargius papa sedit annis III, mensibus II, diebus XV. A. d. DCCCXLVII Leo papa sedit annis VII, menses III, dies VI. A. d. DCCCLIV Johannes Anglicus, qui fuit femina, sedit annis II, mensibus V, diebus III. A. d. DCCCLV Lodowicus Gallicus regnavit annis XXI. A. d. DCCCLVI Benedictus papa sedit annis II, mensibus V. diebus II. A. d. DCCCLVIII Nicolaus papa sedit annis IX, mensibus II, diebus XX. A. d. DCCCLXVIII Adrianus papa sedit annis V. A. d. DCCCLXXIII Johannes Romanus sedit annis X, diebus II. A. d. DCCGLXXVI Karolus Gallicus regnavit annis III, mensibus IX. A. d. DCCCLXXXI Karolus Grossus Gallicus regnavit annis XII. A. d. DCCCLXXXIV Martinus, Romanus sedit anno uno, mensibus V. A. d. DCCCLXXXV Adrianus Romanus sedit anno uno, mensibus tribus. A. d. DCCCLXXXVI Stephanus Romanus sedit annis VI, diebus IX. A. d. DCCCLXXXVIII Arnolfus Gallicus regnavit annis XII, diebus IV, cui Swatopluk, dux Morauie, sepissime viriliter repugnabat. A. d. DCCCXC Formosus papa sedit annis V, mensibus VI. Horum igitur tempore scilicet Arnolfi imperatoris et Formosi pape acta et gesta inceperunt Boemorun. Incipiunt acta ac gesta Boemorum ducum et regum. A. d. DCCCXCIV incipiunt acta ac gesta ducum et regum Boemie, quorum quidam pagani fuerunt et idcirco, quo tempore vel quibus annis domini regnaverint, non est curandum. Habebant enim quoddam ydolum, quod pro deo ipsorum colebant, nomen autem ydoli vocabatur Zelu. Sed obmissis materiis de illis virginibus, de quibus fit mencio in principio cronice Boemice, de sola Lybossa phitonissa brevissime dicendum est. Ipsa enim Lybossa fuit phitonissa, cuius tempore gens Boemica nullo rectore regebatur. Dolentes igitur Boemi, quod femina eis imperaret, considerans hoc ipsa, promisit se maritum ducturam, qui ipsos regeret. Et sic spiritu phitonico misit ad quandam villam nomine Stadyczie interrogans de quodam, qui vocabatur Prziemysl. Et ecce per rusticos ville demonstratur rusticus cum bobus arando et aratrum sequendo; cui nuncii Lybosse dicunt: vir fortunate, dux nobis designate. Salve, dux, salve omni dignissimus laude. Solve boves, muta vestes, ascende caballum! Te enim ducem, te iudicem, te rectorem, te protectorem, te solum nobis in dominum eligimus. Ad quam vocem Przemysl solvens boves de aratro stimulum, quem manu gestabat in terram fixit, qui tres altas propagines cum foliis et nucibus produxit; ex quibus due aruerunt, sed tercia multo alcius et lacius crescebat. Quod admirantes hospites audiverunt a rustico Prziemysl, cur hoc fieret: Sciatis ex nostra progenie multos dominos nasci, sed unum semper dominari. Post hoc invitat ad prandium et de pera rusticali subere contexta exponit panem muscidum et casei partem ipsamque peram ponit in cespite pro mensa et aquam de amphora hospitibus propinat: quam peram dorso inpositam super vestimenta regalia portat secum, mandans eam servari in castro Wissegrad ob memoriam sempiternam. Post hoc venit ad Lybossam et honorifice ab ipsa suscipitur; demum succedente tempore eferam gentem legibus frenavit et iura omnia, quibus hec terra utitur et regitur, solus cum sola Lybossa dictavit. Inter ista autem legum primordia quadam die Lybossa phytone concitata presente viro suo Przyemisl et multis aliis de civitate Pragensi sic est vaticinata: Urbem conspicio, fama que sidera tanget; Est locus in silva, villa, que distat ab ista Terdenis stadiis, quem Wltaua terminat undis. Dans signum, quod in eadem silva debeat reperiri homo de ligno operans limen, quod vulgariter dicitur prah. Continuo nuncii vadunt ad silvam et hominem limen operantem iuveniunt statimque civitatem edificant et eam a limine, id est a prah Praham appellant, ipsamque dominam tocius Boemie constituunt et efficiunt. Sed hiis breviter premissis et aliis multis superfluis obmissis nomina ducum paganorum in principio signabimus et ponemus. Primus dux Przemysl, qui per Lybossam phitonissam in principem et maritum eius de aratro fuit vocatus. Secundus dux Nezamysl, tercius dux Mnata, quartus dux Wogyn, quintus dux Vnyslaw, sextus dux Kresomysl, septimus dux Neklan, octavus dux Hostiwik. Isti duces octo fuerunt sed pagani et quia fide catholica caruerunt, idcirco nichil boni de ipsis scribitur, sed sufficiat solummodo, quod nomina eorum sciantur. Regnante igitur ac imperante illustrissimo principe ac domino Arnolfo LXXVIII imperatore, et presidente sancte Romane ecclesie Formoso papa CXIII post duces paganos in Boemia successit eis quidam dux nomine Borziwoy. Hic dux quodam tempore ducem vel regem Morauie Swatopluc adiit, a quo benigne susceptus, cum inter convivia more paganorum ante mensam in pavimento resedisset, ei presul Metudius consuluit baptisari. Cui statim consensit sicque ipsum cum suis XXX, qui advenerant, baptisavit ac de fide instruens remuneratum ad propria redire concessit dans sibi pro instructore quendam sacerdotem nomine Kaych. Suscepto igitur baptismate duxit uxorem filiam Slawiboris nomine Ludmilam de castello Psow, quod nunc dicitur Melnyk, ex qua genuit duos filios, scilicet Spitigneum et Wratislaum. Mortuo igitur Borziwoy successit Spitigneus. Sed Spitigneo mortuo successit dux tercius Wratislaus, qui accepit uxorem de durissima gente Lucensi, ex qua genuit duos filios, scilicet Wenceslaum sanctum et Boleslaum pessimum. Mortuo igitur Wratislao, patre sancti Wenceslai, successit dux quartus sanctus Wenceslaus. A. d. DCCCXCV Bonifacius papa Tuscus sedit diebus XXV, et eodem anno Stephanus Romanus sedit anno uno. A. d. DCCCXCVI Romanus papa sedit mensibus III, diebus XXIII. A. d. DCCCXCVII Theodorus papa sedit diebus XX. A. d. DCCCXCVIII Johannes papa sedit annis II, diebus XV. A. d. DCCCXCIX Benedictus papa sedit annis III, diebus II et eodem anno magna fames fuit, ita quod homines se ipsos adinvicem comedebant. A. d. DCD Ludwicus Gallicus regnavit annis VI et eodem anno Leo papa sedit XL diebus. A. d. DCDVI Christophorus papa sedit mensibus VII. A. d. DCDVII Sergius papa sedit annis VII, mensibus III, diebus XVI. A. d. DCDVIII Berengarius regnavit annis IV. A. d. DCDXII Anastasius papa sedit annis II, mensibus II et eodem tempore Conradus Alamanus non coronatus regnavit. A. d. DCDXIV Johannes papa sedit annis XIII, mensibus II, diebus XXIII. A. d. DCDXV Berengarius secundus regnavit annis VIII. A. d. DCDXX Henricus Saxo regnavit annis XVIII. A. d. DCDXXVII Johannes papa sedit diebus XII et eodem anno Leo papa sedit mensibus VII, diebus X. Anno dominice incarnacionis DCDXXVIII Sanctus Wenceslaus dux IV a fratre suo Boleslao in Boleslauia IV kalendas Octobris occiditur. Qualiter autem vixerit et quomodo occisus fuerit, videatur in legenda ipsius. Eodem autem anno dux Boleslaus quintus fratricida sancto Wenceslaos successit X kalendas Octobris ecclesia in honore sancti Viti in metropoli Pragensi per sanctum Wenceslaum constructa ad peticionem pii Boleslai per Michaelem, episcopum Ratisponensem, fuit consecrata. A. d. DCDXXXII IV Nonas Marcii translatum est corpus sancti Wenceslai de Boleslauia in Pragam. A. d. DCDXXXVIII Berengarius tercius regnavit annis VII. A. d. DCDXXXIX Stephanus Germanus sedit annis III, mensibus IV, die I. A. d. DCDXLI Martinus papa sedit annis III, mensibus VI, diebus X. A. d. DCDXLV Henricus Alamannus regnavit anno uno. A. d. DCDXLVI Agapitus papa sedit annis VIII, mensibus VI, diebus X. A. d. DCDXLVIII Lotharius regnavit annis II. A. d. DCDL Berengarius IV et Albertus regnaverunt annis XI. A. d. DCDLV Johannes papa sedit annis VII, mensibus X, diebus V. A. d. DCDLXII Otto primus regnavit annis XII. A. d. DCDLXIII Benedictus Burgundus sedit mensibus II, diebus V; et eodem anno Leo papa sedit anno uno, mensibus IV, diebus VI. A. d. DCDLXV Johannes Noruiensis sedit annis VII, mensibus XI, diebus V. A. d. DCDLXVII dux quintus sevus Boleslaus fratricida moritur idus Julii, cui dux sextus pius Boleslaus habens sororem Mladam in ducatu successit, et isti creaverunt episcopatum Pragensem. Soror enim ipsius Mlada Romam transiens a Johanne papa inpetravit, ut de ecclesia sanctorum Viti et Wenceslai martirum crearetur sedes episcopalis, de ecclesia vero sancti Georgii crearetur monasterium sanctimonialium. Quo facto in ecclesia catedrali quidam Dithmarus Saxo professione monachus in primum episcopum preficitur, in monasterio vero sancti Georgii ipsa Mlada, cui nomen Johannes papa mutavit, ipsam appellans Mariam, in abbatissam eligitur. Et sic episcopus electus ad Ottonem imperatorem pro approbacione transmittitur. Quo reverso cum gaudio a clero et populo suscipitur clericis cantantibus: Te deum laudamus, laycis autem clamantibus: Kyrless. A. d. DCDLXVIII Dithmarus primus episcopus Boemorum obiit, cui successit Woytiech sanctus, filius Slauiboris; electus autem ad imperatorem Ottonem secundum Veronam pro approbacione transmittitur. Imperator autem Otto III nonas Junii dat ei anulum et pastoralem baculum mandans Willigiso, Maguntino archiepiscopo, ut ipsum in episcopum Pragensem nomine Adalbertum consecraret. Consecratus autem nudis pedibus intrat civitatem Pragensem et a clero et populo gratanter susceptus in episcopali sede collocatur. Ad cuius consilium et abbatisse Marie dux Boleslaus pius multa bona ecclesie Pragensi et monasterio sancti Georgii contulit; qualiter, autem sanctus presul Adalbertus in episcopatu vixerit, legatur legenda ipsius. A. d. DCDLXXI Benedictus papa sedit annis V, mensibus VI, diebus II. A. d. DCDLXXXVII Demas papa sedit anno uno, mensibus VI. A. d. DCDLXXVIII Otto secundus regnavit annis XX, et eodem anno Bonifacius papa sedit annis III, mensibus VI. A. d. DCDLXXX Benedictus papa sedit annis VIII, mensibus VI. A. d. DCDLXXXIV Johannes papa sedit mensibus VIII; et hoc eodem anno obiit Rome cesar Otto secundus. Iste gloriosus imperator multum dilexit sanctum Adalbertum, episcopum Pragensem. Quodam igitur tempore, dum ad imperatorem Aquisgrani venisset, graciose ab ipso imperatore suscipitur commissaque fuit sibi dyadematis et corone imperialis de capite imperatoris deposicio et inposicio, quod solis archiepiscopis competebat, ac mandatum fuit sibi, ut in pasca maiorem missam celebraret. Quo facto imperator sibi confessionem faciens remisit eum ad propria dans sibi paramenta omnia, in quibus missam celebraverat, que in ecclesia Pragensi usque in hodiernum diem reservantur et vocantur paramenta sancti Adalberti. Obiit eciam Slawnyk pater et Strzyezyslawa, venerabilis matrona, mater sancti Adalberti. A. d. DCDLXXXV Johannes papa sedit mensibus IV et eodem anno Johannes papa sedit annis X, mensibus VII, diebus X. A. d. DCDXC sanctus Adalbertus considerans gregem sibi comissum adhuc perseverare in antiquis erroribus, cessit de episcopatu cuidem monacho nomine Strachquas, qui renuens respondit: monachus sum mortuus mundo. Ad hec presul respondit: Scias frater, scias, quia, quod modo non facis cum bono, facies postea, sed cum tuo maximo malo. Recedente enim beato Adalberto contigit, cum dictus Strachquas a Maguntino archiepiscopo et ab aliis episcopis consecraretur, areptus a demonio expiravit: et sic verificata fuit prophecia sancti Adalberti. Demum sanctus Adalbertus Romam adiit et inscio abbate, quis esset, factus est monachus. In absencia autem ipsius adversarii sui quinque fratres cum multis aliis eis adherentibus interimunt, urbes destruunt et plateas sanguine perfundunt. Post hoc beatus Adalbertus a grege repetitur et de mandato apostolici redire conpellitur. Ultimo Pannonia simul et Polonia per ipsum ad fidem conversa, dum in Prussia verbum dei seminaret, martirio feliciter vitam terminavit IX kalendas Maii feria VI et sepelitur in civitate Gneznensi a. d. DCDXCIV, sed a. d. MXXXIX, IX kalendas Septembris corpus beati Adalberti per ducem Brecislaum et Seuerum, episcopum Pragensem, translatum fuit in Boemiam cum quinque fratribus et beato Gaudencio et sepultum cum Gaudencio fratre suo in ecclesia Pragensi. Quatuor autem fratres scilicet Benedictus, Matheus, Johannes, Ysaac sepeliuntur in ecclesia Boleslauiensi, sed quintus scilicet Christinus in ecclesia Olomucensi. A. d. DCDXCVI Otto III regnavit annis XIX. A. d. DCDXCVII Gregorius papa sedit annis II, mensibus VI, diebus II. A. d. DCDXCVIII Johannes Grecus sedit mensibus X et eodem anno Theodatus, tercius episcopus Pragensis, successit beato Adalberto. A. d. DCDXCIX Siluester Gallicus sedit annis IV, menso uno, diebus VIII. Hic incipit millesimus et ab hoc Mo causa brevitatis expediam me de Romanis pontificibus et de imperatoribus, tangendo post hoc duces Boemie; in fine de regibus Boemie subiungam. A. d. MIII Johannes Romanus sedit menses V, dies XXI. A. d. MVIII Sergius Romanus sedit annis II, mensibus VII. A. d. MXII Benedictus papa sedit annis XI, diebus XXI. A. d. MXIV Henricus de Bauaria regnavit annis XII, mensibus V. A. d. MXXIV Gregorius papa sedit annis II, mensibus VII. A. d. MXXV Conradus regnavit annis XX. A. d. MXXXIII Benedictus papa sedit annis II, diebus III. A. d. MXLVII Gregorius VI sedit annis II, mensibus VII. A. d. MXLVIII Henricus IV regnavit annis XVII. A. d. MLII Clemens Romanus sedit mensibus IX. Eodem anno Damasus Romanus sedit diebus XXIII. A. d. MLVII Victor Alamannus sedit annis II, mensibus III. A. d. MLVIII Stephanus Lothoringus sedit mensibus V, diebus XXVII. A. d. MLIX Benedictus X sedit mensibus X. A. d. MLX Nicolaus Burgundus sedit annis II, diebus XXVI. A. d. MLXII Alexander Mediolanensis sedit annis XI, mensibus VI, diebus XXV. A. d. MLXXIII Gregorius Tuscus sedit annis XII, mense uno, diebus IV. A. d. MLXXXV Henricus quintus regnavit annis XLIX et iste imperator erexit regnum de ducatu in Boemia, mandans archiepiscopo Treuerensi, ut Wratislaum ducem in regem Boemie consecret et inungat. A. d. MI.XXXVI Victor, abbas Cassinensis, sedit anno uno, mensibus IV, diebus VII. A. d. MLXXXVIII Urbanus, abbas Cluniacensis, sedit annis XI, mensibus IV. A. d. MXC Paschalis Tuscus sedit annis VIII, diebus VII. A. d. MCVIII Henricus VI regnavit annis XV. A. d. MCXVI Sixtus Burgundus sedit annis V, diebus XIII. A. d. MCXIX Gelasius Romanus sedit anno uno, diebus V. A. d. MCXXV Honorius secundus sedit annis V, diebus III. A. d. MCXXVII Lotharius III regnavit annis XII. A. d. MCXXX Innocencius secundus sedit annis XIII, diebus VIII. A. d. MCXXXV Conradus III regnavit annis XV. A. d. MCXLIII Celestinus secundus sedit mensibus XV, diebus XIII. A. d. MCXLIV Lucius secundus sedit mensibus XI, diebus IV. A. d. MCXLV Eugenius III sedit annis VIII, diebus XX. A. d. MCI. Anastasius III sedit annis IV, diebus XXIV. A. d. MCLIII Fridricus primus regnavit annis XXXVII. A. d. MCLIV Adrianus IV sedit annis IV, diebus II. A. d. MCLX Alexander tercius sedit annis XXI, diebus XI. A. d. MCLXXXII Lucius tercius sedit annis IV, diebus XVIII. A. d. MCLXXXV Vrbanus III sedit anno uno, diebus XXV. A. d. MCLXXXVI Gregorius VIII sedit mense uno, diebus XXVIII. A. d. MCLXXXVII Clemens III sedit annis III, diebus XV. A. d. MCLXXXIX Henricus VII regnavit annis VIII. A. d. MCXCI Celestinus III sedit annis VI, mensibus VII, diebus XI. A. d. MCXCVII Innocencius III sedit annis XVIII, mensibus IV, diebus XXIII. A. d. MCCIX Otto IV regnavit annis X. A. d. MCCXV Honorius III sedit annis X, mensibus VII, diebus XXIII. A. d. MCCXIX Fridricus secundus cognomine Bambathosa regnavit annis XXXIII. A. d. MCCXXVI Gregorius IX sedit annis XIV, mensibus V, diebus II. A. d. MCCLXI Vrbanus Gallicus sedit annis III, mense uno, diebus III. A. d. MCCLXV Clemens IV sedit annis III mensibus IX, diebus XXI. A. d. MCCLXXII Gregorius Placentinus sedit annis IV, diebus X. A. d. MCCLXXVII Innocencius Burgundus sedit mensibus V, diebus II. A. d. MCCLXXVI Adrianus Januensis sedit mense uno diebus IX. Et eodem anno Johannes Hyspanus Predicator sedit mensibus VIII, die uno. A. d. MCCLXXVIII Nicolaus Romanus de annis sedit annis II, mensibus X. A. d. MCCLXXIX Martinus Gallicus sedit annis IV, mense I, diebus III. A. d. MCCLXXXV Honorius Romanus sedit annis II, mense uno, die I. A. d. MCCLXXXVIII Nicolaus Tusculanus Minor sedit annis IV, mense uno. A. d. MCCXC Celestinus V sedit mensibus V, diebus VIII. A. d. MCCC Bonifacius VIII sedit annis VIII, mensibus XI, diebus XVII. A. d. MCCCV Clemens V Gwasco sedit annis VIII, mensibus X, diebus XV. A. d. MCCCXI Henricus de Lycenburgo, avus domini Karoli moderni imperatoris, regnavit II annis. Et eidem Henrico successit Ludwicus Bauarus vituperator, qui Rome antipapam creaverat. A. d. MCCCXVI Johannes Cathurcensis sedit annis XIX, mensibus VII, diebus XXVIII. A. d. MCCCXXXV Benedictus Tholosanus ordinis Cisterciensis sedit annis VIII. A. d. MCCCXLI Clemens VI, qui michi de abbacia providit, sedit annis IX. A. d. MCCCLI Innocencius VI, ad quem per imperatorem dominum Karolum modernum in principio sue creacionis in papam in legacione missus fueram, quot annis sedebit, nescitur. Sed hiis premissis ad cronicam Boemicalem revertamur, in qua hunc ordinem tenebo, quia premissis ducibus et nominibus eorum redactis in scriptis subiungam de regibus, quoto anno domini et quot annis quilibet eorum regnaverit, ut ad tempora domini Karoli moderni imperatoris et Boemie regis, perveniam. Anno igitur domini DCCCXCIV isti fuerunt duces et principes Boemie: primus dux christianus baptisatus a sancto Metudio, episcopo Morauie, vocabatur Borziwoy habens uxorem filiam Slauiboris comitis nomine Ludmilam, ex qua procreavit duos filios, Spitigneum et Wratislaum. Mortuo Borziwoy et beata Ludmila XVI kalendas Octobris pro Christo a quibusdam nequissimis, scilicet Tunna et Gomone, interempta et in castro Thetyn sepulta, sed postmodum per beatum Wenceslaum, nepotem suum, ad monasterium sancti Georgii translata IV ydus Novembris, successit in ducatu Spitigneus dux secundus. Mortuo Spitigneo successit dux tercius Wratislaus habens uxorem paganam nomine Dragomir, ex qua genuit duos filios, scilicet Wenceslaum sanctum et Boleslaum pessimum. Mortuo Wratislao successit dux quartus sanctus et martir Wenceslaus, cuius vita et actus videantur in passionali. A. d. DCDXXVIII, IV kalendas Octobris Boleslaus alter Cayn interfecit in Boleslauia sanctum Wenceslaum, fratrem suum. Martirisato sancto Wenceslao successit dux quintus fratricida Boleslaus. A. d. DCDXXXII, IV nonas Marcii translatum est corpus sancti Wenceslai de Boleslauia in Pragam et sepultum in ecclesia sancti Viti. A d. DCDXLII sidus simile comete visum est per XIV noctes et post hoc maxima mortalitas pecudum secuta est. A. d. DCDXLVIII synodus in Engelhayn habita est a XXXIV episcopis. A. d. DCDLXVII ydus Julii mortuo sevo Boleslao successit dux sextus pius Boleslaus, qui inter alia pia opera cum sua sorore Mlada, cui papa inposuit nomen Maria, creavit episcopatum Pragensem, cui Dethmarum monachum primum episcopum prefecit. Mortuo Dethmaro successit sanctus Adalbertus. Martirisato sancto Adalbertu successit Theodatus, III episcopus Pragensis, post hunc Hechardus IV, post hunc Ysso V, post hunc Seuerus VI. Predictus Boleslaus duos filios habuit, scilicet Wenceslaum, qui cito mortuus fuit, et Boleslaum. Mortuo pio Boleslao dux VII mitis Boleslaus successit. Mortuo Boleslao dux VIII Bladywoy, de quo nil boni legitur, successit. Mortuo Bladywoy dux IX Jaromirus successit. Mortuo Jaromiro dux decimus Odalricus successit, et isti duo fuerunt fratres. A. d. DCDXCIX Gaudencius, qui et Radym, frater sancti Adalberti, preficitur ecclesie Gneznensi. A. d. MIII interfecti sunt Wrssowiczi. A. d. MIV pridie idus Novembris martirisati sunt quinque fratres: Benedictus, Matheus, Johannes, Ysaac atque Christinus, sed VIus Barnabas recesserat. A. d. MVIII sanctus Stephanus, rex Vngarorum, claruit. A. d. MXX mortuo Odalrico successit dux XI Brecislaus, qui quinque filios habuit. A. d. MXXII in Polonia facta est magna persecucio christianorum. A. d. MXXIII Hechardus, IV episcopus Pragensis constituit, ut sive sit dives sive pauper, qui de suo feodo vel allodio araturam haberet, ut pro decimis duos modios, unum tritici et alterum avene, solveret; nam tempore Dethmari primi episcopi solummodo L manipuli solvebantur. A. d. MXXX dux Brecislaus multos Vngaros prostravit et usque ad Strigoniam devastavit. A. d. MXXXIX translatum est corpus beati Adalberti cum V fratribus et beato Radym in Boemiam kalendis Septembris. A. d. MXLI Henricus imperator pugnans cum duce Brecislao turpiter fugatus est de Boemia. A. d. MXLIII fames maxima fuit in Boemia, ita ut tercia pars populi interiret. A. d. MLIII sanctus abbas Procopius, vir mire sanctitatis obiit. A. d. MLX mortuo Brecislao dux XII Spitigneus, dilatator ecclesie Pragensis, successit. A. d. MLXI mortuo Spitigneo dux XIII et primus rex Wratislaus successit. A. d. MLXXXVI jubente imperatore tercio Henrico magna synodus in Maguncia fuit celebrata, in qua imperator consencientibus omnibus mandat Egilberto, Treuerensi archiepiscopo, ut Wratislaum primum regem Polonie et Boemie in civitate Pragensi consecret et inungat. A. d. MLXXXVIII mortuo Seuero episcopo successit Jaromirus, post hoc vocatus Gebehardus a Maguntino archiepiscopo in consecracione sua. Qui rex Wratislaus fuit fundator eccleie Wissegradensis et monasterii Opathouicensis, cuius monasterii fundacio miraculose contigit, prout in sequentibus apparebit. A. d. MXCII rex Henricus Romam obsedit biennio. A. d. MXCI obiit episcopus Gebehardus, cui Cosmas episcopus successit. Et eodem anno mortuo primo rege Wratislao successit XIV dux sed non rex Conradus, qui tres fratres habuit, Ottonem, Jaromirum et Brecislaum. A. d. MXCII successit Brecislaus dux XV. A. d. MXCVIII mortuus est dux Brecislaus, cui dux XVI Borzirvoy successit. A. d. MCIV mortuo duce Borziwoy dux XVII Swatopluk successit. A. d. MCIX mortuo duce Swatopluk dux XVIII Wladislaus successit. A. d. MCXVIII mense Septembri maxima inundacio aquarum fuit. A. d. MCXXII, VIII kalendas Aprilis eclipsis lune media nocte fuit. A. d. MCXXV mortuo Wladislao dux XIX Sobeslaus ei successit. A. d. MCXXIX Sobeslaus monasterium Wissegradense, quod primus rex Wratislaus fundaverat, renovavit et in multis privilegiavit; et inter alia privilegia a papa Alexandro obtinuit, ut presbyter, diaconus, subdiaconus possunt uti mitris et sandaliis ipsamque ecclesiam sancte Romane ecclesie immediate subiecit. A. d. MCXXXII, IV nonas Marcii eclipsis lune fuit tota sanguinea. A. d. MCXXXIII eclipsis lune fuit et post hoc sequebatur maxima mortalitas hominum. A. d. MCXL mortuo duce Sobeslao dux XX et rex IIus Wladislaus, fundator monasterii Strahouiensis, successit. A. d. MCL Wladislaus, rex Boemorum, terram Hunnorum intravit, regem Grecorum ex ea perturbavit et Vngarorum optimates pacificavit. Anno dominice incarnacionis MCLI sanctus Thomas, archiepiscopus Canturiensis, martirisatus est. A. d. MCLII Wladislaus rex cum cesare Poloniam intravit. A. d. MCLIII Wenceslaus dux Pragam coactus obsedit et spe fraudatus recessit. A. d. MCLXXXIII Jerosolima a paganis capta est et tradita Zoldano. Et eodem anno mortuo rege Wladislao dux XXI successit Fridricus. A. d. MCLXXXIV mortuo Fridrico dux XXII Conradus successit. A. d. MCXCI mortuo Conrado dux XXIII Brecislaus et episcopus Henricus successit. A. d. MCXCIX finem habent duces Boemie, quibus amodo reges succedent; et de duobus regibus precedentibus eciam mencionem faciemus. Anno igitur domini MLXXI Wratislaus primus rex coronatur in regem et regnavit annis VI, cuius uxor prima regina Boemie vocabatur Swataua. Iste rex fundavit ecclesiam Wyssegradensem et monasterium Opathouicense. A. d. MCLVIII Wladislaus secundus rex regnavit annis IV. Hic fundavit ecclesiam Strahouiensem et sepelitur ibidem. Cuius uxor secunda regina Boemie vocabatur Ydita, que fecit pontem Pragensem et fundavit monasterium in Teplicz et ibidem sepelitur. A. d. MCCII Prziemysl III rex Boemie a Philippo imperatore in regem sublimatur et dimissa uxore sua duxit Constanciam, sororem regis Vngarie, et regnavit annis XXVIII et sepelitur in ecclesia Pragensi. Regina autem fundavit monasterium sanctimonialium in Thysnowicz in Morauia. A. d. MCCIII terre motus fuit ubique locorum. A. d. MCCIV sanctus Procopius canonisatur. Et eodem anno Boemi cum Morauis bellaverunt et eos devicerunt. A. d. MCCV Phylippus imperator cepit Coloniensem episcopum et Ottonem fugavit. A. d. MCCVI Kunegundis, filia Philippi imperatoris, datur in matrimonium Wenceslao, filio regis Przyemisl. Sol eciam eclipsim passus est. A. d. MCCVII sanctus Franciscus adinvenit ordinem fratrum Minorum sub papa Innocencio. A. d. MCCVIII Phylippus imperator occiditur ab Ottone. A. d. MCCIX Otto imperator Rome efficitur. A. d. MCCX Conradus dux in Apulia obiit et Otto excommunicatur. A. d. MCCXI rex Przyemisl imperatori rebellavit. A. d. MCCXII allate sunt reliquie sanctorum Thome, Jacobi et Thadei et Mauricii de Theutonia in Pragam. A. d. MCCXVI fratres sancti Adalberti portati sunt in Pragam et IV idus Aprilis Andreas episcopus ponit interdictum in tota Boemia et Romam declinavit. A. d. MCCXVII sanctus Franciscus obiit et multitudo christianorum ultra mare profecta est, et IV kalendas Junii archiepiscopus Maguntinus interdictum relaxavit. A. d. MCCXIX Andreas episcopus secunda vice Boemiam posuit sub interdicto. A. d. MCCXX Poloni a Prutenis et Rutenis occisi et a fossoribus auri mactati miserabiliter interierunt. A. d. MCCXXI Honorius papa confirmavit ordinem Predicatorum et Gregorium cardinalem misit Boemiam, ut interdictum relaxaret. A. d. MCCXXII quedam stella insolite claritatis in occidente apparuit. A. d. MCCXXIII Andreas episcopus Rome in exilio obiit. Eodem anno Peregrinus electus est in episcopum Pragensem. A. d. MCCXXIV Conradus cardinalis Boemiam intravit. Eodem anno Wladislaus, dux Morauie, frater regis Wenceslai, obiit sepultusque est in regali abbacia Opathouicensi. A. d. MCCXXV Predicatores receperunt domum in civitate Pragensi. A. d. MCCXXVIII dux Wenceslaus coronatur in regem cum uxore sua Kunegunde in ecclesia Pragensi a venerabili Sifrido, Maguntino archiepiscopo, in dominica, qua cantatur Esto michi in deum, qui post coronacionem regnavit annis XXIII. Iste rex fundavit claustrum ad sanctum Franciscum et sepultus est ibidem. Huius coniunx vocabatur Kunegundis quarta regina. A. d. MCCXXX rex Przyemisl obiit XVIII kalendas Januarii. A. d. MCCXXXI sanctus Anthonius de ordine Minorum obiit. A. d. MCCXXXII sancta Elisabeth canonisatur et fratres Minores Prage domum receperunt. A. d. MCCXXXIII Agnes, filia regis Przyemisl, assumpsit habitum pauperum dominarum. A. d. MCCXL timor Tartharorum magnus irruit super Boemos et idus Decembris, Constancia regina obiit. A. d. MCCXLI eclipsis solis facta est post meridiem, ita ut putaretur crepusculum ab hominibus. A. d. MCCXLIII soldanus cum paganis, qui Corozini dicuntur, terram sanctam intravit et civitatem sanctam Jerusalem et templum cum sepulcro domini totaliter destruxit viros et feminas cum pueris indifferenter occidit. A. d. MCCXLV Innocencius papa Lugduni consilium [sic] celebravit, in quo Fridricum imperatorem deposuit et loco eius Henricus, lancravius Thuringie, electus est in regem Almanye. Et in eodem concilio Conradus, qui fuerat in Olomucensem episcopum per laicalem potenciam intrusus, depositus est, cui dominus Brunno substitutus est. A. d. MCCXLVIII rex Wenceslaus de solio pellitur et Nicolaus episcopus capitur et studium Prage periit et Kunegundis regina obiit. A. d. MCCL regnante rege Wenceslao clerus per ipsum multum diligebatur ac hononabatur, civitates et op[p]ida murabantur, pax optima in terra fuit, domus religiosorum fabricabantur, videlicet Predicatorum ad sanctum Clementem, Minorum ad sanctum Jacobum, pauperum dominarum ad sanctum Franciscum, Templariorum ad sanctum Laurencium, hospitaliorum ad sanctum Petrum et alie plures domus fuerunt fabricate. Ludus eciam tornamentorum tempore huius regis adinventus est. A. d. MCCLI secundo kalendas Augusti nobiliores terre Boemie se regi Wenceslao opposuerunt et filium suum nomine Przyemisl in ducem acceperunt et sibi fidelitatem iuraverunt. Sed rex ex hoc provocatus missos ad se in castrum Zwiekow Nicolaum episcopum, Thobiam prepositum, Radoslaum archidiaconum, Hermannum custodem detinuit et captivavit. Sed post hoc eis dimissis cum filio concordavit, marchiam Morauie sibi committendo. A. d. MCCLII nonas Julii grando maxima cecidit et multa dampa intulit et VII diebus duravit. A. d. MCCLIII, XVIII kalendas Februarii reliquie sanctorum, quas dominus papa misit Agneti, sorori regis Wenceslai, sunt allate et cum magno honore suscepte et allate in ecclesiam sancti Francisci. Eodem anno rex Wenceslaus processit ad expedicionem versus Bauariam cum Boemis et Morauis, a quibus transeuntibus multa dampna in Boemia facta fueruut. Eodem eciam anno pulli equorum ita magnos dentes habentes nati sunt, acsi essent triennes. A. d. MCCLIV multitudo Kumanorum de Vngaria prorumpens multa millia christianorum in Morauia peremit, inter quos multi clericorum perierunt. Eodem anno idus Julii profluxit sangwis de pede crucifixi in ecclesia sancti Georgii martiris. Eodem anno hyemalia mediocriter provenerunt, estivalia autem omnino perierunt. A. d. MCCLV, X kalendas Octobris rex Wenceslaus obiit, cuius filius Przyemisl, qui et Otakarus, rediens de Austria receptus est honorifice a prelatis ecclesiarum et clero XVI kalendas Novembris. A. d. MCCLVI, VIII kalendas Februarii Borsso vir nobilis detentus fuit et Prage vinculatus carceri est mancipatus. Eodem anno dux Przyemisl cum multis nobilibus Boemie et Morauie et Austrie signo crucis accinctus pugnaturus contra Prutenos processit et veniens Wratislauiam ab episcopo et ducibus Polonie honorifice fuit susceptus et ibi Natalem domini celebravit. Et eo ibi commorante marchio Bramburgensis cum exercitu suo venit ad eum et ambo profecti sunt in Prussyam. A. d. MCCLVII dux Boemie et dictus marchio intrantes Prussyam eam vastaverunt et multos occiderunt. Demum terrore perterriti potenciores petiverunt se baptisari, quos dicti principes graciose admiserunt ipsos de sacro fonte levantes et suis nominibus appellantes. Demum dicti principes commissa terra in manus cruciferorum de domo Theutonica in prosperitate et leticia ad propria redierunt. A. d. MCCLVIII dominus papa Alexander confirmavit quandam religionem novam, que dicitur beatorum martirum, cuius fratres Prage apparuerunt ante festum beati Wenceslai. A. d. MCCLIX dux Przyemisl pepulit Boemos de suburbio et locavit alienigenas. Eodem anno kalendis Augusti facta est maxima inundacio aquarum, que plures homines suffocavit. A. d. MCCLX, XIV kalendas Junii eclipsis lune fuit et mortalitas maxima hominum fuit. A. d. MCCLXI Przemisl, qui et Otakarus, duxit in uxorem Kunegundem, filiam Rostyslay, ducis Bulgarie, in castello Vngarie, quod wlgari vngarico Possen nuncupatur, quam Pragam venientem honorifice susceperunt. In die Nativitatis domini eodem anno princeps Boemie Przyemisl consecratus est in regem cum eadem Kunegunde in ecclesia Pragensi a venerabili patre Wernhero, archiepiscopo Maguntino, presentibus sex episcopis, videlicet Pragensi, Morauiensi, Pathauiensi et duobus de Prussya, presente eciam marchione Bramburgensi cum uxore sua et filiis et filiabus, presentibus eciam ducibus Polonie et alia infinita multitudine. A. d. MCCLXII incendia multa fuerunt in Boemia et fames gravissima. Et eodem anno sol coversus fuit in modum lune. Eodem eciam anno insurrexit quedam secta per totam Boemiam, Morauiam, Poloniam et Austriam; faciebant enim homines processiones mirabiles et inauditas. Ibant enim nudi velato capite cantantes et modo levabant manus suas ad celum, modo cadebant in luto, modo in nive, modo surgebant, modo flagellis se cedebant, et hoc bis in die faciebant; nocte autem commessacionibus et ebrietatibus vacabant et absolvebant se ad invicem despicientes ordinem ecclesiasticum. Cum quibus eciam assenserant Predicatores Maiores et Minores, ita ut precederent eos portantes cereos et vexilla. Eodem anno flagellatores quidam venerunt in Boemiam se ipsos flagellis cedentes. Eodem eciam anno caristia maxima et fames fuit in Boemia. A. d. MCCLXIII, V kalendas Februarii venti maximi orti sunt, per quos multa edificia corruerunt, arbores eciam in silvis radicitus evulse sunt. A. d. MCCLXIV regnante rege Otacaro cometa apparuit in modum facule radium mirabilem pretendens duravitque citra dimidium annum, quam secuta fuit inundacio aquarum, ita ut multos homines et multas civitates et villas submergeret. A. d. MCCLXV rex Przyemisl magnum celebravit convivium pro baptismo filie sue primogenite,quam levaverunt tres episcopi de sacro fonte, videlicet Pragensis, Olomucensis et Pambergensis, et hoc in festo Purificacionis beate Marie vocatis omnibus ad festum nobilibus Boemie, Morauie et Austrie. Ipso die idem rex coronatus regia corona venit ad processionem et missam audivit ad altare sancte Marie in ecclesia Pragensi et biduo celebravit prandium cum predictis episcopis et nobilibus terrarum prefatarum iu aula regia in castro Pragensi. Et usque ad hunc annum que acta fuerunt, in cronica scribuntur, cetera autem, que secuntur, de quibusdam quaternis collegi. A. d. MCCLXVI eleccio regis Romanorum facta est, ad quam per Otacarum regem tres de Boemia diriguntur, videlicet Hron de Nachod, Galanus de Gablona, Smylo de Swyetlik; et quia Hrono se ibi prudencius habuit, idcirco datus est sibi clipeus leo niger in auro ab imperatore; Gallus vero cum hasta obtinuit clipeum bipartitum; similiter Smylo in hastiludio carpionem nigrum. A. d. MCCLXVII Boemi vastaverunt Bauariam usque ad Danubium et plures nobiles ceperunt, et Egra tradita est regi et plurima castra. A. d. MCCLXVIII sancta Hedwigis, ducissa Slesye, canonisatur. A. d. MCCLXIX filius Conradi regis intravit Apuleam contra Karolum regem cum magno exercitu. A. d. MCCLXXII rex Boemie Przyemisl intravit Vngariam et triumphando Posonium cum aliis castris et civitatibus acquisivit. Et eodem anno maxima fuit inundacio aquarum. A. d. MCCLXXV rex Przyemisl cum magna solempnitate tradidit filiam suam cuidam nobili de Witra. A. d. MCCLXXVII rex Przyemisl regi Rudolfo adhesit et cepit suos despicere et extraneos ad terram suam invitare, unde suis multas violencias inferebat bona eis auferendo. Nam Witkonibus Vsk et Nouam domum abstulit, Czieczoni Budyegewicz, Tachov dominis de Crasycow, Cadanum dominis de Egerberk, Lunam Syrsonibus, Costelecz domino Borssony de Ossek, Welessyn domino de Michalowicz, Fridlant dominis de Duba, Vlsycz, quod modo Grafensteyn appellatur, cuidam nobili abstulit, Glacz dominis de Lewenberk, Czaslauiam domino Blehoni, Podyebrad domino Benessio de Chusnyk, viduis et orphanis multas violencias inferebat; Claustrellum ultra Cadanum monachis de Porta apostolorum, terras eciam videlicet Cubicensem, Tratnouicensem, Glacensem Theutonicis tradidit suos postergando; Zawissium eciam et totam cognacionem suam proscripcione dampnavit nec ulla misericordia flecti voluit et in ipso eciam progressu bona ipsorum invadendo igne concremavit. Nouam domum domino Vlrico antiquo accepit et in quadam villa nomine Buk ipsum locavit, Hlubokam domino Czyeczoni de Budyegeuicz recepit propter unum leporem, quem venatus fuerat in silvis regiis, et post sibi Welyss circa Gyczyn dedit cum bonis ad hoc pertinentibus pro bonis superius nominatis. Que tamen bona occiso Przyemislone filius eius Wenceslaus rex filio Czyeczonis eciam nomine Czyecz abstulit et villam nomine Olessnam in montanis dedit. Item Thuringis et Misnensibus promisit, quod, si victor fieret, terram eis Boemie perpetue possidendam traderet; montem eciam Petrinum promisit post regressum sanguine nobilium se rubricaturum. Viduis et orphanis et virginibus multas violencias inferebat et quod suis auferrebat, hoc extraneis liberaliter concedebat. Australibus comminatus est, quod, si eos expugnaret, eciam infantibus in cunis parcere nollet. Insuper cesari per legatos pacem suggerenti et in omnibus sibi acquiescere promittenti nullatenus acquievit, sed ad bellum cum omni aviditate acceleravit, cum suorum graciam propter nimias violencias, quas ipsis fecit, ut predictum est, non haberet. Unde deo permittente commissum bellum duorum regum contra unum, videlicet Rudolfi, regis Romanorum, et Bele, regis Vngarorum, contra Otakarum, regem Boemie, ubi fraude suorum rex Boemie occisus est. Quem casum et mortem et exaltacionem in tanto principe Joachim abbas legitur ante nativitatem predixisse et Agnes, sacratissima amitta eiusdem regis, sibi ante cratem ad bellum eunti et licenciam recipienti dixit: Ibis, sed non redibis, quia omnes domini tui sunt contra te. Post cuius obitum multa mala facta sunt in terra et III anno maxima mortalitas hominum, in quo fere tercia pars hominum et amplius mortui sunt. A. d. MCCLXXVIII filia Prziemyslonis regis nomine Kunegundis intravit ordinem sancti Francisci et beate Clare in Praga cum XIV virginibus. A. d. MCCLXXIX pugna committitur inter regem Przyemisl et Rudolfum et ibidem rex Przyemisl in bello in Austria occiditur et in Snoyma sepelitur; et regnavit post coronacionem suam annis XVII et fundavit monasterium sancte Corone. Huius coniunx vocabatur Kunegundis nata de Vngaria, regina quinta. A. d. MCCLXXX rex Wenceslaus de regno abducitur et Johannes, episcopus Pragensis, moritur et Thobias eligitur. A. d. MCCLXXXI discordia maxima et gwerra in Boemia oritur. A. d. MCCLXXXII soror Agnes, filia regis Przyemysl moritur et fames maxima subsequitur. A. d. MCCLXXXIII dux Wenceslaus in regnum reducitur. A. d. MCCLXXXIX Zawissius decollatur et dominus Czenko frater eius. A. d. MCCXC Kunegundis, filia regis Przyemysl, timore dei abiecto de ordine sancti Francisci exivit. Et eodem anno Accaron et terra sancta capiuntur. A. d. MCCXCIV Wenceslaus dux Poloniam intravit et ducem cepit ac multas terras sibi subiugavit. A. d. MCCXCVII Wenceslaus dux patrem suum regem Przyemisl in Snoyma aput fratres Minores extumulavit et in castro Pragensi honorifice sepelivit. A. d. MCCXCIX dux Wenceslaus pius in regem Boemie coronatur. A. d. MCCCI Wenceslaus, rex Boemie VIus, occupat Maiorem Poloniam. Eodem anno grossus fabricatur. MCCCVI rex Wenceslaus moritur, qui regnavit annis VIII et fundavit Aulam Regiam et sepultus est ibidem. Huius coniunx vocabatur Guta regina VIta, Rudolfi, Romanorum regis, filia. Et mortuo rege Wenceslao eadem nocte in Pyesek stetit fluvius Ottava a media nocte usque ad horas tercias omnibus, qui ad spectaculum aderant, stupentibus et mirantibus de prodigio tam insigni. Et idem accidit, cum filius eius occidebatur, quod eciam usque ad horam terciam fere retraxit fluxum suum, forte pronosticans malum, quod de morte utriusque erat multis terris af[f]uturum et maxime regni glorie, que amodo consurrexit. Nam post mortem ipsorum regnum Vngarie, Polonie, Cracouie, Pomoranie, maxima pars Russye, terra Syrasye, Misnensis, omnes hee terre a regno recesserunt et a diversis partibus Boemiam vastare ceperunt et Morauiam. Sanguis eciam in diversis partibus multus effusus est et fames duobus annis non ex sterilitate terre sed ex malicia vastancium plus quam terciam partem hominum consumpsit. Cuius pestilencie et famis due mulieres, videlicet regina Grecensis, relicta Wenceslai quarti, et regina Boemie, relicta filia eiusdem regis, quam duxerat Johannes, filius Henrici imperatoris, hee due, ut dixi, horum malorum causa extiterunt et multa alia mala facta sunt, que numerari non possunt. A. d. MCCCVII Wenceslaus iuvenis in regem Boemie coronatur et primo anno regni sui regnum Vngarie Stephano, duci Bauarie, filio Henrici, qui habuerat filiam Bele, regis Vngarie, et ex ea genuerat predictum Stephanum, eidem rex Boemie et Vngarie cum insigniis regalibus in Praga predictum regnum, pro quo coronatus fuerat, tradidit et in Vngariam transmisit. Terram autem Misnensem Johanni, filio Rudolfi, quondam regis Romanorum possidendam tradidit et terram Cracouiensem pro ducatu Opauiensi commutavit. Regnum vero Polonie Maioris cum terra Sirasye et Pomoranie ac omnibus terris inferioribus duci Glogouie Boleslao iure feodi vel servicii commendavit. Hic rex Wenceslaus iuvenis in Olomucz occiditur et in Aulam Regiam translatus ibidem sepelitur. Cuius coniunx vocabatur Elysabeth, filia ducis de Tyessyn, regina VIIa. A. d. MCCCVIlI occiso rege in Olomucz rex Vngarie Stephanus a suis Vngaris defraudatur et infidelibus ultra partes Russye venditur. Item Johannes, marchio Misnensis, Henrico, eiusdem terre quondam marchione, debellatur et sic ab eo terra tollitur. Item Nicolaus, dux Opauiensis, in terra Cracouie a Wladislao, duce Sirasyensi, opprimitur et sic terra a Boemis perditur. Item dux Boleslaus suos barones opprimit et post in brevi moritur et filii a baronibus pelluntur et sic ab eis terra perditur et Pomorania cruciferis per eosdem venditur. Et eodem anno Rudolfus, dux Austrie, in regem Boemie eligitur. A. d. MCCCIX Rudolfus ante Hradysscz moritur et Thobias Magnus et Henricus eliguntur et Sezema de Radynycz occiditur. A. d. MCCCX obiit Fridricus de Cymburk, cuius pater castrum Dyeczyn primum fundavit, quem rex Wenceslaus tercius propter victoriam habitam contra filium et per suam industriam procuratam in regno suo collocavit et regno tamquam fidelem et strennuum incorporavit. Eodem anno sabbato ante dominicam Invocavit cives Pragenses et Montani quatuor nobiles potenciores de regno ceperunt, scilicet dominum Reymundum, Henricum de Lypa, Johannem de Stras et Hynconem scolarem. Eodem eciam anno Fridricus de Sumburk in Praga interfectus est et Praga per eosdem nobiles capta, et cives, qui fuerunt causa efficiens illius captivitatis, expulsi sunt, et Montani, videlicet Ruthardus et Peregrinus, per Lypensem capti et humiliati sunt. Et eodem anno Albertus, rex Romanorum, occiditur. A. d. MCCCXI Johannes, filius Henrici imperatoris, circa festum sancte Katherine in Boemiam ingreditur, et Praga per ipsum capitur et despoliatur; et per nobiles in regem Boemie eligitur et coronatur. Et VII kalendas Augusti in Glacz maxima inundacio fuit et innumeras domos abduxit et homines utriusque sexus, ut refertur, ad mille animas submersit. A. d. MCCCXV duo ad imperium electi sunt, scilicet Lodouicus et Fridericus. A. d. MCCCXVI in civitate regia Hradecz dicta facta fuit XII duellancium in XII dextrariis gravissima pugna. Sex enim ex adverso dicti de Kossycz et sex ex parte alias de Trzyessicz strennue atque fortissime direque dimicantes; eorum tandem sex de Trzyessicz victores triumphi absque homicidii crimine extiterunt. Eodem eciam anno Henricus de Lypa per Wilhelmum Leporem capitur. A. d. MCCCXVII dominus Johannes de Strazss in Kostelecz sagittatur et Johannes XXI in papam eligitur, et pestilencia maxima hominum in Gallia et Flandria subsequitur, ita ut ville remanerent deserte et specialiter Metis et circa a festo sancti Michaelis usque ad pascha quingenta millia hominum dicantur mortui. A. d. MCCCXVIII Sanctus Luduicus ordinis fratrum Minorum a Johanne papa canonisatur. A. d. MCCCXIX bellum inter regem Boemie Johannem et Leporem fuit, sed Lepus victoriam obtinuit. A. d. MCCCXXII in festo sanctorum Johannis et Pauli eclipsis solis fuit hora diei secunda et duravit usque ad horam quartam, et dominus Lepus de Waldek a Bauaris sagittatur. Eodem eciam anno in carnisprivio in Horzimiwes in antiqua curia et domo valde simplici natus fui. A. d. MCCCXXIII bellum magnum oritur inter Luduicum electum et Fridricum, ubi Luduicus et rex Johannes Boemie vincunt et duces Austrie Fridricum et Henricum capiunt, et dominus Plychta ibi occiditur. A. d. MCCCXXIV sanctus Thomas de Aquino ordinis fratrum Predicatorum canonisatur. A. d. MCCCXXV Luduicus a Johanne papa excommunicatur et rex appellari prohibetur. A. d. MCCCXXVII magister Vlricus de Pabyenicz, doctor decretorum nec non prepositus Pragensis, monachus in Sedlecz factus est. A. d. MCCCXXVIII Johannes, rex Boemie, terram Cracouie ingreditur et nichil desiderii sui consequitur, sed Drenzdorff vallavit et cepit plures civitates et castra. Eodem anno in festo sancti Gregorii in monasterio Opatouicensi ad scolas appositus fui. A. d. MCCCXXX Johannes, rex Boemie, Austriam usque ad Danubium incendio vastat et civitates videlicet Welssberk, Egnburk, Drossndorf et alias cum castris et op[p]idis capit et vallat. A. d. MCCCXXXI fratres Mranicus et Henricus predicatores capti sunt ad sanctum Jacobum. A. d. MCCCXXXII die ultima mensis Marcii susceptus fui ad ordinem per venerabilem patrem ac dominum Hroznatam, predecessorem meum in monasterio Opathouicensi. A. d. MCCCXXXIII nobiles quidam de Boemia capti sunt in bello circa Lauam et dominus Benessius de Wartmberk et Marssyko de Wlassym et Jessco de Polyczan ibidem a Sweuis et Australibus interfecti sunt. A. d. MCCCXXXIV in die dedicacionis ecclesie susceptus fui ad professionem per venerabilem patrem ac dominum Hroznatam, predecessorem meum, in monasterio Opathouicensi et feria secunda post festum Simonis et Jude ventus maximus ortus fuit, qui non solum domos, muros, verum eciam arbores infinitas radicitus evulsit et confregit. A. d. MCCCXXXV illustris princeps ac dominus, dominus Karolus, marchio Morauie, Boemiam intravit. Et eodem anno totus clerus Pragensis diocesis contra ordines mendicancium insurrexit et ipsos excommunicari procuravit. A. d. MCCCXXXVI Philippus, filius regis Maiorikarum, cum XII nobilibus regni ordinem fratrum Minorum in vigilia Nativitatis Christi ingreditur et in Boemia circa Cadanum ad milliare unum in villa dicta Blow quidam pastor nomine Myslata moritur. Hic omni nocte surgens circuibat omnes villas in circuitu homines terrendo et iugulando et loquebatur. Et cum fuisset cum palo transfixus: dicebat, multum nocuerunt michi, nam dederunt michi baculum, ut me a canibus defendam; et cum cremandus effoderetur, tumebat sicut bos et terribiliter rugiebat. Et cum poneretur in ignem, quidam arripiens fustem fixit in eum et continuo erupit cruor sicut de vase. Insuper cum fuisset effossus et in currum positus, collegit pedes ad se sicut vivus, et cum fuisset crematus totum malum conquievit, et antequam cremaretur, quemcumque ex nomine in nocte vocabat, infra octo dies moriebatur. Eodem eciam anno Johannes papa XXI moritur et Benedictus XII in papam eligitur. A. d. MCCCXXXVII Johannes, rex Boemie, fugato duce Austrie terram ingreditur ipsam incendio vastando et plura quam prius castra et civitates capiendo et militibus muniendo, ita ut Australes ab una parte a rege Vngarie et ex alia Boemie et Polonie premerentur. Eodem eciam anno Judei in toto Reno a quodam milite fratrem vindicante pene omnes deleti sunt. A. d. MCCCXXXVIII Judei per totam Boemiam, Morauiam et Austriam eciam cum uxoribus et infantibus in cunabulis occiduntur, et mirabile contigit, quod de nullo Judeo sanguis emanavit, sed omnes sine sanguinis effusione mortui sunt. Judei eciam propter hostiam inventam in Pulka in multis locis deleti fuerunt. A. d. MCCCXXXIX regnante rege Johanne et filio eius Karolo, marchione Morauie, circa festum Jacobi locustarum infinita multitudo ab extremis partibus Vngarie et Grecie veniens non solum Boemiam et Morauiam sed eciam Austriam, Bauariam, Franconiam more avium per aera volantes ac loca mutantes et quod mirabilius est sese quotidie naturali propagacione multiplicantes universa, ubi resident, consumunt. A.d. MCCCXXXX Lodowicus Bawarus, qui gerit se pro imperatore, cum rege Boemie Johanne concordavit et rex Boemie feodum ab ipso recipiens ipsum dominum suum recognovit. Eodem eciam anno per dominum Hroznatam, predecessorem meum, missus fui ad studium Bononiense. A. d. MCCCXLI rex Anglie regnum Francie hostiliter intrat et Tornacum civitatem regis occupat et Sanctum Quintinum obsidet, et modo isto concordant, ut Vasconia regi Anglie reddatur et pueros per matrimonium coniungant. A. d. MCCCXLII Benedictus papa XII moritur et Clemens VI in papam eligitur. A. d. MCCCXLIII in vigilia Omnium Sanctorum rex Castelle conflixit cum rege Charuacie et occidit de Saracenis L millia equitum et CC millia peditum. A. d. MCCCXLIV Quedam mulier in Lewin mortua fuit et sepulta. Post seplturam autem surgebat et multos iugulabat et post quemlibet saltabat. Et cum fuisset transfixa, fluebat sanguis sicud de animali vivo et devoraverat slogerium proprium plus quam medium, et cum extraheretur, totum fuit in sanguine. Et cum deberet cremari, non poterant ligna aliqualiter accendi nisi de tegulis ecclesie ad informacionem aliquarum vetularum. Postquam autem fuisset transfixa, adhuc semper surgebat; sed cum fuisset cremata, tunc totum malum conquievit. A. d. MCCCXLV in decollacione sancti Johannis Baptiste ventus, grando, fulgura in Clathowia et in Pomuk ac tota illa provincia mirabilia sunt operata. A. d. MCCCXLVI per totam Ytaliam ac Provinciam maxima mortalitas hominum fuit, ita quod in sola Florencia infra tres vel quatuor menses XL millia hominum mortui fuisse dicuntur. Tanta eciam fames fuit, ita ut de frumento, quantum scilicet asinus portare potest, vix pro XXXIV florenis emeretur. A. d. MCCCXLVII Johannes, rex Boemie, filius Henrici imperatoris, cum multis nobilibus regni Boemie, scilicet filio domini Petri de Roznberk et filio domini Henrici de Lichtenburk et aliis multis in subsidium regi Francie contra regem Anglie intravit regnum Francie prehabitoque regno solempni cum infrascriptis nobilibus, scilicet.... in Francia occiditur et in Lycenburk translatus cum ipsis ibidem sepelitur. Hic fundavit monasterium Karthusiense prope Pragam. Huius uxor vocabatur Elysabeth regina VIII, Wenceslai regis secundi filia. Et ut mors tanti principis in memoria habeatur, scribantur isti versus: Anno dum domini transissent mille trecenti, Et quadrageno tunc sexto numero pleno, In Ruffi festo mors accidit regi honesto. Regi modesto condoleas corde molesto, Licet orbatus, immo tota luce privatus, Vix talis natus, semper ad bella paratus. Hec pueriliter scripta de Romanis pontificibus ac imperatoribus nec non de regni Boemie ducibus paganis et christianis ac eciam de octo regibus videlicet Wratislao, Wladyslao, Przemysl, Wenceslao primo, Ottakaro, qui et premeditans, Przyemisl, vocabatur, Wenceslao secundo, Wenceslao tercio, Johanne VIII et ultimo breviter dicta sufficiant. Cetera autem, que scribentur, erunt de factis et gestis illustrissimi principis ac domini, domini Karoli, Romanorum imperatoris et regis Boemie. De quo, quid actum vel gestum sit temporibus suis vel quoto anno domini a XLVI anno usque ad sexagesimum, libentissime vellem ab aliquo edoceri, quam aliquid temerarie scriberem. A. d. MCCCLXV die XIII mensis Aprilis serenissimus princeps ac dominus noster dominus Karolus IV, divina favente clemencia Romanorum imperator semper Augustus et Boemie rex, post plures nunccios, qui ad ipsum a domino papa missi fuerant, iter arripuit eundi versus curiam Auinionis. Ut igitur successus et prosperitas itineris ipsius domini imperatoris omnibus pateat, scire volumus universos, ad quos pervenerit presens scriptum, quod per totum Renum et Alsaciam magnus honor ipsi domino imperatori fuit inpensus, demum per comitem Subandye per totam Burgundiam mirabiliter et honestissime fuit pertractatus. Post hoc per nunccios regis Francie decentissime et lautissime in expensis fuit procuratus, demum in vigilia Ascensionis domini proxime preterita ex iussu et mandato domini pape venit ad eum in Aurayta venerabilis Auinionensis episcopus, frater domini pape, et ipsa die Ascensionis domini coram eo in ecclesia cathedrali loci missam solempniter decantavit. Et eodem die Ascensionis post vesperas de Aurayta recessit versus Pontissorgium et inter Pontissorgium et Villam nouam cardinalis Boloniensis et Wilhelmus iudicis et camerarius domini pape cum gentibus eiusdem domini pape nec non illustris nepos ipsius domini imperatoris Ludwicus, frater regis Francie, cum comitibus, baronibus et multitudine nobilium copiosa domino imperatori in occursum reverenter venerunt et in Pontissorggio omnes alii cardinales tocius collegii ad ipsum venientes maiestatem ipsius humiliter et cum magna honoris reverencia susceperunt, et ideo sero abinde ad Auinionem redierunt. Demum feria VI sequenti omnes cardinales tocius collegii iterata vice sibi occurrerunt et Boloniensis et vicecancellarius, seniores episcopi cardinales, nec non Wilhelmus iudicis et Lemouicensis, seniores diaconi cardinales, ipsi domino imperatori ad Auinionensem civitatem se sociarunt aliis cardinalibus ad dominum papam properantibus, ut se cum eo pro ipsius suscepcione pontificalibus induerent. Dominus tamen papa album dextrarium magnum sericeo panno splendide coopertum et auro contextum aquila et imperialibus armis signatum sibi transmisit, quem ante se deduci fecit, sed in suo proprio dextrario versus Auinionensem civitatem processit. Et ante eandem civitatem pedestres cum crucibus et reliquiis processionaliter et in pontificalibus venerunt ad ipsum Auinionensis episcopus et omnes alii archiepiscopi et episcopi curie Romane nec non alii prelati religiosi et clerici seculares, qui eum cum devocione debita, ut decuit, lecta collecta per episcopum Auinionensem, ordinarium loci, humiliter susceperunt innumerosa plebis multitudine concurrente. Recepta autem ibidem benediccione ab episcopo Auinionensi indutus est ornamentis imperialibus et ense precedente, quem comes Subandye portaverat, et vexillo imperiali subsequente cum insigniis imperialibus, videlicet pomo, quod Rupertus, iunior comes palatinus Reni et dux Bauarie, portaverat, sceptro, quod Barnyn, senior dux Stetynensis, suis gessit manibus, nec non corona imperiali capiti suo inposita, princeps Anrayte et comes Valencie pedestres dextrarium ipsius freno tenentes sub panno aureo, quod barones nobiliores regni sui Arelatensis pedestres manibus portarunt, ipsum usque ad gradus palacii adduxerunt papalis. Et postquam gradus iam dictos ascendisset, dominus papa una cum omnibus cardinalibus pontificalibus induti de capella nova palacii processionaliter exeuntes usque ad gradus predictos sibi obviarunt alta voce decantantes Te deum laudamus. Cantu autem finito dominus papa ad osculum pacis ipsum reverenter accepit et post ea preces, oraciones et collectas stando deposita sua infula pro ipsius salute et imperii statu, sicut alii archiepiscopi et episcopi in recepcione imperatorum faciunt, alta voce cantavit, et benediccione solempni super ipsum in maxima pressura facta primo ad dictam capellam et postea pontificalibus suis et ipsius imperialibus ornamentis depositis in palacio ad cenaculum ipsum deduxit et in mensa ad manum dexteram eum collocavit. Mensa autem pape parum ab imperatoris mensa distans et in eadem linea et in simili altitudine fuit collocata; cardinales autem et nepos ipsius predictus in iferioribus tabulis consedebant. Et in dicto prandio domino pape Volko Opuliensis et Henricus Lygnicensis duces servierunt; ipsi autem imperatori in prandio predicto Rupertus iunior predictus ut comes palatinus Reni et archidapifer Romani imperii, Rupertus, dux Lignicensis, langrauius de Luczenburk et Ludwicus Ottinge comites servicia prebuerunt, Fridrico seniori comite de Lygningen ibidem sibi domino imperatori incidente. Et facto prandio sumptuoso et honorifico dominus papa, dominus imperator, cardinales et Ludwicus, nepos imperatoris prefatus, ceteris omnibus exclusis ad consilium iverunt et ibidem per aliquod spacium steterunt et tandem ad habitacionem Auinionensis episcopi declinaverunt, ad quam dominus papa pedester cum cruce et hoc post dormicionem et cum paucis gentibus per plateas ad ipsum dominum imperatorem humiliter accessit et ibidem cum eo per magnum spacium in tractatibus stetit, et postea potu et confeccionibus receptis ad palacium suum rediit, ad quod ipsum imperator ei sociatus conduxit. Et cum ab eo imperator recessit, papa dicebat: Domine imperator, alia vobis dicere nescimus, nisi quod omnia vobis placita libenter faciemus. Et omnem honorem et reverenciam domino imperatori dominus papa exhibuit et inpendit. Item notificamus singulis ac universis, ad quos pervenerit presens scriptum, quod dominus papa contemplacione domini imperatoris supradicti volens ecclesiam ipsius Pragensem inter ceteras ecclesias specialiter decorari, feria III proxime preterita, dominum reverendum, dominum Johannem, archiepiscopum Pragensem, et successores suos in perpetuum per totam Pragensem provinciam in civitatibus et dyocesibus nec non per civitates et dyoceses Ratisponensem, Misnensem et Bamburgensem pro correccione cleri et honestate ac observacione status clericalis ac pro aliis causis, que officio et potestati legati nati incumbunt, eximendo ex certis causis dictam civitatem et dyocesim Ratisponensem a legacione Salczburgensis archiepiscopi, de consilio et ordinacione et consensu omnium cardinalium tocius collegii in pleno consistorio de plenitudine potestatis creavit et ordinavit et publicavit. Sed hac die in pleno consistorio ex singulari privilegio ultra legacionis iura Pragensi archiepiscopo et suis successoribus in perpetuum dominus papa concessit, quod per civitates et dyoceses tocius Pragensis legacionis ante dictum dominum archiepiscopum Pragensem et suos successores crux debeat apportari et quod benediccionem solempnem facere valeat. Item idem dominus archiepiscopus Pragensis et sui successores pal[l]ium in dicta sua legacione per civitates et dyoceses habere et eo uti libere valeat et possit. Item canonicis Pragensibus a domino papa dominus imperator supradictus inpetravit, quod ipsi cum tribus infulis, sicut in Wyssegradensi ecclesia fieri est consuetum, missarum solempnia valeant celebrare. Et tunc dominus imperator dominum archiepiscopum predictum Pragensem ad plenam iuris legacionis pos[s]essionem sancte Pragensis ecclesie in civitatibus et dyocesi Ratisponensi, Bamburgensi et Nuremburgensi primo et demum in Misnensi induxit et hoc pacifice fecit et ad effectum perducet. |
INDIETRO |